Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 155

155. Isopus:

    1. ‘‘Est ysopum siccum calidum quoque, tertius illi
      Est in utroque gradus.

      p.370

      Subvenit et voci raucae versata palato.
      In pectus capitis si destillatio fiat,
      Quod persaepe solet tussim phthisimque creare,
      Prodest haec eadem decoctio sumpta frequenter.
          Eius decoctio facta
      Sic ut cocta simul sint mel, ficus quoque sicca,
      Et prodest cunctis pulmonum sumpta querelis.
      Contrito viridi si iungitur oxymel illi,
      Sicque datur bibitum, stipatum molliet alvum,
      Cum vento nocuo viscosum flegma repellens,
      Cardama si iungas his, solves fortius alvum.
      In quo decoquitur si dens foveatur aceto,
      Fertur ab immodico cito saepe dolore levari.
      Accensi fumo sonitus compescitur auris.
      Elixum appositum livores limpidat omnes.’’

MF

Virtutem habet diureticam dissolvendi attrahendi et consumendi. Virtutem habet secundum folia et flores, et non secundum radicem ... abiectis stipitibus.’’

CI