Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 148

148. Gumi:
Gumi arabicum calidum est et humidum in primo gradu. Cum invenitur


p.368

simpliciter in medicinis, gummi Arabicum debet poni. Gummi arboris est, cuius triplex est differentia, album quod melius est ... Est autem citrinum et subrufum.113 Habet autem virtutem relaxandi humectandi et leniendi. Gummi Arabicum idem est quod gummi Sarracenicum. Contra vomitum ... detur pulvis eius cum pulvere cinamomi. Contra dissenteriam decoctio pulveris eius detur cum aqua rosacea, Contra fluxum menstruorum detur pulvis eius cum sanguine draconis in aqua rosacea. Eodem modo naribus iniectus sistit fluxum sanguinis, vel fiat inde sinapisma circa timpora.’’

CI