Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 146

146. Gariofilus:
Gariofili calidi sunt et sicci in iii gradu. Sunt autem fructus cuiusdam arboris in India nascentis. In estive tempore colliguntur


p.367

... per v annos servantur in magna efficacia ... et qui acuti sunt saporis meliores sunt. Habent autem virtutem confortandi ... dissolvendi, consumendi.111 Ad digestionem confortandam detur vinum decoctionis gariofilorum masticis et mirre quia mirum est. Ad dolorem stomachi ex ... ventositate detur vinum decoctionis eorum et seminis feniculi. Contra ... sincopim detur pulvis gariofilorum cum succo boraginis, Contra vomitum colericum ... Ad cerebrum confortandum applicentur naribus. Contra precipitationem matricis odoretur decoctionis eorum vinum et detur patienti mulieri. Contra fluxum ventris ... in ampulla vitrea aqua rosacea plena buliant vii vel ix gariofili cum mastice et mediocriter tepidum detur patienti.’’

CI