Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 143

143. Galanga:
Galanga calida est et sicca in tertio gradu. Potest autem servari in magna efficacia per v annos ... Est ergo eligenda que subrufa est et in sui manerie ponderosa et nodosa et que acutum habet saporem. Virtutem habet confortandi ... dissolvendi consumendi. Contra cardiacam passionem et sincopim detur pulvis eius cum succo boraginis. Nota quod gariofili et folia gariofilorum et ligna gariofilorum et galanga ligna postremo, pro gariofilis possunt poni folia et pro galanga gariofili.110 Ad digestionem confortandam et dolorem stomachi ex ventositate vel ex frigida causa detur vinum decoctionis eius.’’

CI