Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 140

140. Ficus:
Ficus. Natura eius calida et sicca est. Ficus ceteris fructibus laudabilior est ac nutribilior. Si superfluos humores in stomacho inveniat ... ad corruptionem mutatur. Si autem homores mundificatos inveniat, bene digeritur ac sanguinem laudabilem facit ... pectusque purificat et pulmonem, renes atque vesicam humoribus grossis. Post illam calamentum manducet aut ameos sive isopum vel piper sive zinziber et similia ... nuces simul aut amygdalas manducet. Si cum isopo coquatur, pectus pulmonemque mundifiat. Rursus cocta cum ordeo et fenugreco cataplasmate facto apostema dissolvit. Pistata ac synapi commixta apozima ad tinnitum aurium valet.’’

Ysaac