Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 136

136. Fumus terra:
Fumus terre calidus est in primo gradu, siccus in ii. Principaliter purgat melancoliam secundario flegma scilicet salsum, tertio purgat coleram adustam. Contra scabiem ii succi eius addito zuccaro ... detur.’’

CI

Sucus eius crudus potui datus corpus a scabie prudore pustulis mundificat.’’

Rufinus from Copho.

Contra idropisim ... succus eius addito pulvere esule dragmae ii ... vel fiat sirupus ex succo fumi terre apii feniculi decoctione pulveris esule addito zuccaro optimum est etiam contra artheticam. Semper detur cum alio reprimente ventositatem. Succus eius ... ter detur in septimana. Quanto autem viridior est tanto melior; exsiccata nullius est efficacia. Dicitur autem fumus terre quia generatur a quadam fumositate ... circa superficiem terre adherente.’’

CI