Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 132

132. Feniculus porsinas:
Cotula fetida habet similitudinem cum amarissa et camomilla et sunt tres herbe que habent similitudunem in stipitibus floribus et foliis. Sed in hoc differunt, quia cotula fetida habet stipitem maiorem et folia maiora et flores multo maiores albos circumcirca in medio vero croceos et fetet multum. Amarissa vero et camomilla habent folia subtiliora et florem satis parvum, folia vero subtilia sunt sicut abrotani vel feniculi. Differentia inter amarissam et camomillam, unde versus:

    1. ‘‘Fetet amarissa; redolens olet camomilla,
      Amarissa et cotula sunt eiusdem fetoris.
      Camomilla vero habet maximum odorem.’’

Rufinus