Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 116

116. Epatica:
Epatica frigida est et sicca in tertio gradu. Quanto autem habet maiora folia tanto melior est. Virtutem habet infrigidandi et diureticam; unde valet contra opilationem epatis et splenis ex calida materia. Contra epatis calorem et ictericiam, sirupus factus ex decoctione eius addito reubarbaro in fine decoctionis optimus est contra predictam icteritiam. Nota quod in omnibus aquis in quibus fit sirupus contra opilationem epatis et calefactionem debet epatica poni. Contra calida apostemata trita superponatur in principio, operatur enim repercussione materie influentis.’’

CI


p.355