Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 115

115. Elena campana:
Enula campana calida est in fine tertii gradus, humida in primo.’’

CI

    1. ‘‘    Illius decoctio menstrua purgat
      Si bibitur, movet urinam, depellit abortum.
      Ex eius foliis cum vini nectare coctis
      Mire nefreticis renes involvere prodest.
      Eius radicum pulvis cum melle voratus
      Tussim compescit, orthopnoicisque medetur.’’

MF

Contra frigidam tussim, idem vinum valet. Habet autem virtutem leniendi et mundificandi unde valet contra nervos ex frigiditate indignatos. Contra dolorem stomaci ex frigida causa vel ventositate detur vinum decoctionis eius. Colligitur autem radix in principio estatis ... per biennium vel etiam per triennium potest servari. Contra dolorem spiritualium ... detur vinum ipsum. Contra frigidum asma coquatur optime ordeum ut fiat aqua spissa sicut ptisana et cum aqua ipsa coquatur optime pulvis radicis eius et detur patienti. Pulvis eius cum pulvere cinamomi delicatis confert. Herba quoque ipsa cum foliis, si haberi potest, decocta in vino et oleo et


p.354

cataplasmata yliacam et colicam dolorem et stranguriam solvit.97’’

CI