Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 109

109. Dragantum:
Dragantum .i. vitreolum, calidum est et siccum in iiii gradu. Sunt autem quatuor maneries, indicum quod in India reperitur et est album; et arabicum quod in Arabia invenitur et est citrinum; et ciprinum quod in Cipro insula reperitur et est viridis coloris; et est terra francigena, sive atramentum, quod in Gallia reperitur. Illud est eligendum quod est viridis coloris et clarum est ... et nota quod vena terre est, per 10 annos servatur. Habet virtutem dissolvendi, consumendi, et corrodendi.93 Contra fistulas sit usus. Fiat


p.351

pulvis ipsius cum duabus partibus farine fabe fracte cum capitello vel sapone Gallico conficiatur ex quo licinium intinctum fistule imponatur, os fistule elargat quod etiam ossa si fracta sint possint extrahi competenter, carnem superfluam bene corrodit et vulnera emendat. Contra polipum stuellum ex apostolicon vel bombace in aqua salsa madefactum et pulvere eius aspersum naribus immittatur. Contra fluxum sanguinis sive per emorroidas sive per nares sive per menstrua valet.’’

CI

Occulos et extremitates palpebrarum mundificant.’’

Rufinus from Copho.

Ad hoc dicimus quod artificio constringit scilicet ustum debet autem tam diu aduri donec in nigrum vertatur colorem ... Sic uritur dragantum in sicca testa sine liquore super carbones ponatur et sic fit donec in nigrum vertatur colorem.94’’

CI