Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 105

105. Diegreidium:
Diagridium est autem succus cuiusdam herbe ... que est species titimalli. In canicularibus diebus rumpuntur summitates illius herbe. Quod soli exponitur et desiccatur et in substantiam diagridii transmutatur. Est autem illud diagridium eligendum quod subnigrum est vel subalbidum.91 Nota quod in dosi sufficiunt ii vel ad plus iii in libra i et semis. Et nota quod diagridio principaliter admiscetur mastix secundario bdellium, tertio gumi arabicum. Et nota quod cum diagridium principaliter purget coleram, secundario flegma et melancoliam, cum diversis medicinis positum diversos humores purgat principaliter. Nota quod nunquam debet medicina scamoneata dari cum aqua frigida. Si enim ponatur cum oxi laxativo vel electuario frigida vel trifera saracenica principaliter purgat coleram. Sicut cum blanca vel benedicta flegma, cum theodoricon anacardinum vel diasene melancoliam. Et nota quod diutius conservatur quando ponitur cum electuario confecto cum melle quia per ii annos vel iii ad plus quam si ponatur cum electuario confecto cum sirupo. Licet quoddam electuarium frigidum detur in estate cum aqua frigida.’’

CI