Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 104

104. Dragantum:
Dragagantum frigidum est in ii gradu et humidum in primo. Est autem gumi cuiusdam arboris in ultramarinis partibus nascentis. Eius est triplex maneries scilicet dragagantum album quod melius est .. Est etiam et subruffum et citrinum. Et nota quod album in frigidis medicinis, subruffum et citrinum in calidis debet poni. Per sexaginta annos servatur. Virtutem habet ex frigiditate infrigidandi et mundificandi ex humore hemectandi ex gumositate conglutinandi. Contra siccitatem pectoris talis sit usus: aqua ordei decoctionis dragaganti et gumi arabi detur patienti. Contra calidam et siccam tussim aqua decoctionis ordei succi liquiricie in qua sit dissolutum dragagantum per i noctem. Contra sitim detur aqua ordei in qua dissolutum fuerit dragagantum per noctem. Contra fixuras oris et labiorum et palati ulcerationem vel excoriationem in aqua rosata dissolvatur dragagantum per pannum exprimatur et cum glutinositate conficiatur pulvis amidi, intingatur penna et illiniatur lingua vel labia sepius cito curat. Ad faciem dealbandum et pannum superfluum removendum ponunt mulieres per noctem dragagantum in aqua rosata et mane addunt boracem vel camphoram in parva quantitate et faciem frequenter illiniunt. Contra calida apostemata in principio exprimatur succus vermicularis et in eo dissolvatur dragagantum per unam noctem in quo pannus intinctus super calida apostemata in principio ponatur. Contra dissenteriam in aqua pluviali dissolvatur dragagantum et in illa aqua coquatur pullus qui


p.349

detur patienti.90 Dragagantum mixtum cum albumine ovi optimum est contra ignis ustionem.’’

CI