Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 103

103. Daucus asininus:
Daucus creticus calidus est et siccus in iii gradu. Habet autem maiorem efficaciam secundum semen,89 herbam, et flores, nullam autem vel modicam secundum radices. Cuius duplex est maneries scilicet daucus creticus qui maioris est efficacie et dicitur creticus quia precipue in Creta reperitur et daucus asininus quia asinorum precipue est cibus. Virtutem habet dissolvendi et consumendi attenuandi ex qualitatibus suis et ex subtili substantia. Contra frigidum asma et frigidam et humidam tussim detur vinum decoctionis eius et ficuum siccarum. Contra opilationem splenis et epatis ex frigida causa et ydropicis fiat sirupus ex succo feniculi et decoctione eius. Contra frigidum reuma sacelletur caput ex pulvere facto ex ipsa herba et calefacto bene. Contra dolorem stomaci ex ventositate ... Contra stranguriam et dissuriam et colicam et yliacam pasionem detur vinum decoctionis eius. Herba etiam ipsa in magna quantitate in vino et oleo cocta super locum ponatur. ... ex frigida causa et ydropicis fiat sirupus ex succo feniculi et decoctione eius. Contra opilationem splenis et epatis ponatur herba in magna quantitate in vino et oleo et maceretur ibi per x dies, in decimo die decoquatur usque dum reducatur ad oleum. Deinde exprimatur herba et colatura ponatur ad ignem et


p.348

imponatur cera et fiat cerotum contra duriciem et talia; satis competens est et ad calida apostemata.’’

CI