101. Cuscuta:
Cuscute calida est in primo gradu et sicca in secundo. Habet autem virtutem purgandi melancoliam secundario flegma.
CI
Aperit opilationes epatis et stomachi et confortat ea et eius aqua est mirabilis ad ictericiam. Confert valde febribus antiquis semen eius aqua ipsius.
Avicenna
Est autem cuscute podagra lini quod adheret circa linum. Cum floribus debet colligi, per ii annos potest servari.
CI