Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 98

98. Cubebis:
Cubebe calida est et sicca tamen temperate. Est autem fructus cuiusdam arboris in transmarinis partibus nascentis, per x annos potest servari. Eligenda est que mediocriter habet acutum saporem cum multa aromaticitate. Unde contra sincopim valet hoc modo: pulvis eius in quantitate iiii detur cum succo boraginis ... multum


p.346

confert. Contra frigidum reuma capitis et ad cerebrum confortandum odoretur et frequenter naribus apponatur. Contra frigiditatem stomaci et discolorationem pigmentum fiat ex vino et melle et aliis speciebus posita cubebe in maiori quantitate.’’

CI