Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 97

97. Crocus:
calidus est et siccus in primo gradu.’’

CI

Confortat cor.’’

Avicenna

In sacculo stricto de corio serventur; per v annos possunt servari.’’

CI

Ipse facit nauseam et deiicit appetitum propterea quod oppositus est acetositati que est in stomacho ex qua est appetitus; sed ipse confortat stomachum propter illud quod in ipso est ex caliditate et preparatione et stipticitate.’’

Avicenna

Ad ruborem oculorum ex sanguine et maculas fiat pulvis de croco orientali siccato ut diximus et conficiatur cum vitellis ovorum et bombix intinctus oculis superponatur. Croci due sunt species, ortensis ab orto dictus in quo nascitur et orientalis quia in oriente nascitur sic appellatur. Eligendi sunt qui omnino ruffi vel subrufi sunt, qui habent aliquid subcitrinitatis abiciendi sunt.87 Et nota quod si fiat multus eius usus abominationem facit. Colerico etiam non debet dari quia vomitum provocat. Contra yliacam passionem stranguriam dissuriam facta decoctione eius mediocriter in oleo locis dolentibus cataplasmetur.’’

CI