92. Conium:
Cicuta.
Hac sumpta si quis morti sit proximus herba
Forte merum tepidum bibat evadetque periclum.
Lac contrita virens mammis superaddita siccat.
Hac quoque pellentur sacer ignis et herpeta cura.
Tradit Anaxilaus, si succo saepius eius
Virgo linat mammas, sibi cum turgescere primum
Incipient, modicas semper stantesque manere.
Extinguit venerem, fluxum quoque seminis omnem
Si pecten trita cataplasmes saepius illa.
Argenti spumae commiscens hanc adipique
Apponas calidae cataplasma salubre podagrae
Et per se tali multum prodesse probavi.
MF
Contra arteticam et podagram coquantur radices cicute in pasta, postea radices ipse fisse per medium ponantur super artheticam citissimum remedium est. Contra yliacam passionem ... facta decoctione in vino forti et oleo loca dolentia cataplasmentur. Contra scrofulas siccas84 facto usu diureticarum herbarum fiat cataplasma ex duabus partibus cicute et tertia scabiosa. Virtutem habet potentissimam
CI
Hac sumpta magnus Socrates fuit exanimatus.
MF