Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 88

88. Colocindida:
Coloquintida calida est in tertio gradu sicca in secundo. Coloquintida pomum est cuiusdam arboris vel fruticis nascentis in transmarinis partibus circa regionem Jerusalem que et cucurbita alexandrina alio nomine nuncupatur. Habet medullam semen et corticem. Purgat autem principaliter flegma, secundario melancoliam. Contra splenis et epatis duriciem detur succus feniculi decoctionis interiorum coloquintide. Que autem sola reperitur mortifera est. Medulla vero potissima est usui medicine, semen secundario, cortex autem nullam habet efficaciam, vel modicam. Potest autem servari per vi annos. Virtutem habet dissolvendi et consumendi ex amaritudine, virtutem etiam diureticam. Valet eodem modo ad scabiem vetustissimam. Contra dolorem dentium fiat gargarisma ex aceto decoctionis interiorum coloquintide. Contra lumbricos pulvis eius cum melle confectus patienti offeratur. Pueris emplastrum ex pulvere eius et succo absinthii circa umbilicum fiat. Ad vermes aurium iniiciatur pulvis eius cum succo persicarie. Ad emorroydas coquatur oleum nucis in pomo coloquintide et inungatur bombix et supponat sibi patiens frequenter.’’

CI