Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 87

87. Colafonium:
Colofonia calida est in ii gradu sicca in primo. Est autem gummi cuiusdam arboris quae in multa quantitate in Grecia reperitur, unde pix greca dicitur. Eligenda est nigra et que interius est lucida. Virtutem habet calefaciendi et a gummositate conglutinandi. Contra dissinteriam fiat subfumigium ex pulvere eius super carbones posito. Contra tenasmon ... ex colofonia etiam fiat suffumigium inferius. Contra asma ... accipiat patiens fumum per os et inclinet caput; facit proiicere flegma in magna quantitate. Ad pilos de facie removendos ... accipe obolos83 iiii colofonie, obolum i masticis ... et resolve in vase terreo ... et cola super aquam frigidam. Collige deinde et malaxa manibus ... cum autem volueris pilos tollere resolve ad ignem parum et cum aliquantulum infrigidabitur pone super faciem per


p.341

i horam vel ii, postea remove pilos ipsos ... et cum ponis super locum parum cum digito madefacto preme ut melius adhereat et pilos extrahat. Tale emplastrum durat per duos annos.’’

CI