Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 85

85. Cinamomum:
Cinamomum id est canella82 calidum est in tertio gradu, siccum in secundo. Bonum per x annos potest servari. Contra debilitatem stomaci et digestionem debilitatam ex frigiditate detur pulvis subtilis cinamomi cum pulvere carui in cibis. Ad oris aromaticitatem commasticetur. Contra corruptionem gingivarum fiat lotura earum ex aqua salsa et fricentur bene et scarificentur bene ut sanguis exeat et humiditates putride inde fluant. Postea pulvis valet. Contra cardiacam passionem detur pulvis eius. Ex aromaticitate habet virtutem confortandi cerebrum ex glutinositate consolidandi. Est autem conglutinativum et consumptivum. Duo sunt genera cinamomi, grossum et spissum, et subtile et non spissum. Quod grossum est in medicinis ponendum est vomicis. Quod subtile est in aliis medicinis. Competenter etiam in salsamentis ponitur ad appetitum provocandum ex superfluitatibus impeditum hoc modo: cum petrosilino salvia et modico aceto et pulveribus predictis fiat salsamentum. Cinamomum tussim ex grossa humiditate et catarrum curat. Ydropysim


p.340

timpanitem ac morsum reptilium curat. Coliriis mixtum superfluitatem oculorum siccat.’’

CI

Stringit, aqua gelida bene si contrita bibatur.’’

MF