Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 82

82. Cerusa:
Cerusa frigida est et sicca in secundo gradu. Cerusa flos plumbi ... appellatur. Habet autem cerusa virtutem mundificandi et abstergendi superfluitates. Fit autem sic: accipe laminas plumbeas ... et imple vasa terrea ... vasis tamen prius impletis aceto fortissimo ... super orificium vasis ... suspende laminas plumbeas ... et invenies quasdam tuberositates et mucillagines circa plumbum ... illas vero cum cultello abrade ... Notandum quod illi qui faciunt cerusam sepius incurrunt paralisim apoplexiam et epilepsiam et artheticam propter frigiditatem aceti dissolventem et mortificantem.’’

CI

Valet ad sananda vulnera et bonam carnem creandam et superfluam carnem rodendam.’’

Rufinus from Copho.