Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 78

78. Caulis ortentis:
Caulis frigidus et siccus in primo gradu. Qui duplex est, est quidam similis blitis, et est qui vocatur canabit.’’

Ysaac

    1. ‘‘Caulis romana, Graecorum Brassica lingua
      Dicitur; hic quamvis passim nascatur in hortis,
      Est tamen illius ad multa salutifer usus.
      Vulnera non tantum curare recentia Caulem
      Ipsemet79 affirmat, sed quamvis inveterata,
      Et cancros etiam; loca sed prius amne lavari
      Praecipit, aut vino tepido, sic denique crudum
      Unaquaque die bis tritum apponere Caulem.
      Hordea quam dederint Cauli miscere farinam
      Idem praecipit, rutam quoque cura coriandro
      Et sale permodico, sic omnia mixta terendo
      Apponi dirae docuit cataplasma podagrae.
      Illius urinam, fuerit qui Caulibus usus,
      Causis nervorum calefactam censuit aptam;
      Omnes confirmant caligine lumina tergi,
      Eius, qui viridi vescetur Caule frequenter.
      Acri non scissum si iungis alumen aceto
      Et Caules, sic ut corpus redigantur in unum.
      Cuncta terendo diu potes his compescere lepras,
      Et plures alias maculas his saepe perungens.
      His etiam crines poteris retinere fluentes.
      Dicitur et testes istud curare tumentes
      Et varios morbos, genitalia quos patiuntur,

      p.336

      Et melius si praedictis faba cocta iugatur.
      Cum fenugraeco si tundas hunc et aceto,
      Et super artet icos apponas ista dolores,
      Multum subvenies illis, vitiisque podagrae
      Non modicum poterit istud cataplasma mederi.
      Fit cinis ex siccis Caulis radicibus ustis,
      Subditus hic uvam relevat siccando iacentem.
      Assumptus crudus, sic ut tingatur aceto,
      Splen reprimit tumidum; semen depellit abortum,
      menstrua purgat;    
      Si multum coquitur, restringere dicitur alvum.
      Uncto cum veteri Caulis cineres bene triti
      Prosunt ad veteres lateris coxaeque dolores.’’

MF