Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 75

75. Codion:
Papaver.

    1. ‘‘Ex huius teneris opium faciunt capitellis;
      Sunt, qui contundunt cum lacte suo capitella,
      De quibus expressum siccant in sole liquorem.’’

MF

Cuius duplex est maneries, album scilicet et nigrum.’’

CI

    1. ‘‘Tres illi tribuunt species: flos unius albus,
      Alterius roseus, rubeus pallensque minoris
      Flos est, hanc vulgo dicunt agreste Papaver.
      De specie vero, roseos quam gignere flores
      Dixi, conficiunt oleum de semine tunso
      Non modicum gustu iocundum somniferumque.
      Tertia, cui flos est rubeus semenque nigellum,
      Praestat, si bibitur, reliquarum more soporem.
      Elixatura tepida cuiusque harum
      Aeger si foveat faciem, vel si bibat illam,
      Optatum capiet, nisi sit mors proxima, somnum.
      Sperma nigri bibitum cum vino stringere ventrem
      Dicitur, hocque modo fluxus inhibet muliebres.
      Pondere denarii debent haec semina sumi,
      Nam plus letargum vel mortem saepius infert.
      De foliis eius tritis factum cataplasma
      Eximie fauces dicunt curare tumentes,
      Quosque vocant sacros extinguere dicitur ignes.
      Frigore vel cantu, potuve, clbove, vel aestu

      p.333

      Aspera si fuerit vocalis reddita vena,
      Apposito tali fiet medicamine lenis.
      Hoc quoque femineo cum lacte crocoque subacto
      Ungendo calidam poteris sedare podagram.’’

MF

Ad somnum provocandum fit emplastrum de semine utriusque papaveris, vel alterius cum lacte mulieris, vel albumine ovi circa timpora. Contra calefactionem epatis et calida apostemata in principio semen papaveris vel ipsa herba trita conficiatur cum oleo rosaceo78 et superponatur. Contra siccitatem membrorum ut est in ethica febre et in aliis, oleum violarum calefiat aliquantulum et pulvis seminis papaveris albi conficiatur cum eo et fiat inunctio spine per totum. Contra siccitatem pectoris et consumptionem membrorum diapapaver quod ex eo fit principaliter valet vel fiat electuarium de succo liquiritie gumi arabico dragaganto ana et de semine papaveris albi in quantitate aliorum predictorum et conficiatur cum sirupo.’’

CI