Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 69

69. Ciclamin, malum terre:
Ciclamen calidum est et siccum in tertio gradu, quod et cassamus et panis porcinus dicitur et malum terre alio nomine appellatur, Habet virtutem dissolvendi consumendi et attrahendi. Contra apostema ex frigida causa, quod non possit rumpi spissitudine cutis, pomum ipsum conteratur et in oleo bulliat et calidum superponatur aut per exteriora aut interiora purgabitur. Contra fistulam, tenta de radice facta imponatur ... Pulvis eius carnem superfluam corrodit. Debet autem circa finem autumni colligi ... potest per triennium in magna efficacia servari.’’

CI