63. Bitonica:
Betonica calida est et sicca in tertio gradu.
CI
Hydropicos siccat cum vino melleque sumpta.
Betonicae pulvis cocto cum melle iugatus
Empicos, tussimque iuvat, suspiria sedat,
Et stomachi varios sumptus iuvat ille dolores,
Si febrit ex calida, cum vino si febris absit.
Cum mulsa bibitus idem pulvis movet alvum.
Cum sale contritis foliis cataplasmate facto
Vulnera curabis, fuerint quae facta recenter;
De foliis eius elixis fit cataplasma
Utile non modicum variis vitiis oculorum;
Restringit lacrymas oculorum mansa vel hausta,
Hac etiam caligo solet metuenda repelli,
Aequo cum ruta fuerit si pondere iuncta
Et sic cum lympha sumatur trita tepenti,
Sic oculis nocuus sanguis per subtiliora
Dicitur expelli, sic lumina libera reddi.
Uncia Betonicae socianda quaterna vetusti
Cum vini cyathis tribus, his sint addita grana
Viginti septem piperis, simul haec bene trita
Haustaque purgabunt renes, pellentque dolores.
Splen iuvat illius decoctio sumpta iecurque.
Unaquaque die febre si vexabitur aeger
Uncia iungatur plantaginis una duabus
Betonicae, sic cum tepida contrita bibantur,
Antea quam febris praenuncia frigora fiant.
Cum mulsa bibltus prodest pulvis foliorum
Ruptis atque steras potus levat iste cadentes,
Uncia Betonicae cum vino sumpta tepenti
Ictericos curat, cum mulsa menstrua solvit.
MF