Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 58

58. Beta & pleta, cicula:
Sicla, quam vulgus blitam appellat. Calida et sicca in primo gradu.’’

Ysaac

Sicla. Ex aqua eius cum felle gruis fit caputpurgium et delet torturam et valet ad ulcera narium; et eius aqua tepida distillatur in aurem et sedat dolorem. Succus eius et decoctio foliorum eius ... confert alopitie ... et interficit pediculos. Folia eius bona sunt decocta adustioni ignis et conferunt impetigini lenita cum melle.’’

Avicenna

Que tamen si in aqua coquatur et condiatur cum aceto et obsomagaro


p.326

carui vel oleo omphacino vel amygdaleo fit digestioni facilis ... maxime si fit de grossis humoribus et viscosis.’’

Ysaac