Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 55

55. Barba Iouis, semperuiua:
Semperviva dicitur barba Iovis ... frigida est in iii gradu, sicca in primo.’’

CI

(s.v. Acidula):

    1. ‘‘Dicimus Acidulam, quam Graecus dicit Aizon;
      Sic dici credunt, sapor illi quod sit aceti.
      Crescit arenosis in pratis et secus amnes,
      Hanc avide quidam comedunt in tempore veris
      Expertumque ferunt, sibi quod fastidia tollat,
      Altera vero minor species est istius herbae,
      Quam Sempervivam dicunt, quoniam viret omni
      Tempore, Barba Iovis vulgari more vocatur;
      Esse refert similem praedictae Plinius istam,
      Nec minus hanc cunctis praedictis posse iuvare,
      Virtus est illi siccans et frigida valde
      Tertius a medicis datus est gradus huic in utroque.
      Hac fugit apposita sacer ignis et herpeta mordax,
      Et tumor ex oculis tritae cataplasmate cedit.
      Ulcera, quae serpunt, cohibet combustaque curat.’’

MF


Contra usturam ignis vel aque ...’’

CI


    1. ‘‘Et multum calidae dicunt prodesse podagrae,
      Si fuerit foliis illius operta virentis
      Aut cataplasmetur mixta contrita polenta.
      Omne genus fluxus ventris restringere mire

      p.324

      Cum vino potata solet vel mansa frequenter,
      Hocque modo nimium manantia menstrua sistit,
      Vel si matrici tritam viridem superaddas.’’

MF


p.325