Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 45

45. Auansia, gairiofilata:
Gariofilata herba est que multa habet nomina. Dicitur enim pes leporis, sana munda, avancia et herba benedicta.’’

Rufinus himself.

Gariofilata vel gariofilatum calida est et sicca in secundo gradu. Efficaciam habet maiorem secundum folia quam secundum radices. Virtutem habet dissolvendi, consumendi, et aperiendi. Ad menstrua provocanda fiat fomentum ex vino decoctionis eius. Contra colicam70 passionem ... Ad confortandum digestionem et dolorem stomaci et intestinorum ex frigiditate et ventositate detur vinum decoctionis eius. Dicitur autem gariofilata quia habet odorem simile gariofilis ... vel effectum.’’

CI