Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 42

42. Artamesia, mater herbarum:
Arthemisia que mater herbarum dicitur calida est et sicca in quarto gradu.’’

CI

    1. ‘‘Praecipue morbis muliebribus ista medetur:
      Menstrua deducit eius decoctio sumpta,
      Hocque facit, matrix si saepe fovetur eadem,
      Vel si cruda mero sociata terendo bibatur,
      Aut si trita virens super alvum nocte ligetur.
      Affirmant quidam, quisquis gustaverit illam,
      Quod nullo valeat nocuo medicamine laedi,
      Et quod eum morsu non appetat ulla ferarum.
      Succus ad hoc eius cum vino proderit haustus.’’

MF

Contra tenasmon ex frigiditate recipiat patiens fumum colofonie per anum, posite super carbones, deinde calefaciat arthemisiam supra testam et calefacta ponatur super lapidem molarem et desuper sedeat infirmus. Folia eius magis competunt usui medicine quam radices, viridia magis quam exiccata. Per annum possunt servari.66 Valet


p.317

contra sterilitatem factam ex humiditate, nam si ex siccitate esset, obesset. Prodest tamen magis si balneetur in aqua ubi cocta sit arthemisia et folia lauri. Contra glandulas que nascuntur iuxta anum ... ponatur pulvis arthemisie et marubii. Contra emigraneam et cephaleam detur ... cum vino decoctionis arthemisie.’’

CI