Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 41

41. Aroistoloia longa, aroistolola rotunda:
Aristolochia MF, Aristologia CI, diverse sunt species, longa et rotunda.’’

CI

    1. ‘‘Omnes vim calidam siccamque leguntur habere,
      In primo vis sicca gradu fervensque secundo.
      Pestiferos morsus cum vino sumpta rotunda
      Curat et assumptis prodest sic hausta venenis;
      Hocque modo tardas educit sumpta secundas;
          frigora sumpta repellit;
      Quodlibet infixum superaddita trita repellit,
      Vulnera cum mellis purgatque repletque liquore;
      Sic etiam spasmis super omnia subvenit hausta;
      Et ventris nimium sic mitigat illa dolorem;
      Et sedat diram sic saepius hausta podagram;
      Si mixta potatur aqua; febresque malignas
      Hoc potata modo fertur compescere mire.
      Daemonium fumus depellere dicitur eius;
      Fistula curatur huius radicibus herbae,
      Si bene purgatis eius loca concava farcis;
      Singultus sumpta sedari dicitur illa.
      Omnia longa potest quae dixi posse rotundam.’’

MF

Rotunda magis competit medicine. Radix in autumno collecta et exiccata


p.316

per biennium servatur in multa efficacia. Et nota quod omnes herbe quarum radices competunt medicine tunc debent colligi quando adsunt flores ... folia vero in tempore productionis florum ... Virtutem habent consumendi et expellendi venenum. Ad expellendum fetum mortuum et pecus mortuum65 coquatur radix in vino et oleo et fiat fomentum iuxta femur. Pulvis eius mortuam carnem leviter corrodit seu in vulnere seu in fistula. Potata cum pipere et mira, sordiciem parturientium mundificat. Rigorem febrium ... amputat si cum aqua bibatur.’’

CI