Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 39

39. Arigentum uium:
Argentum vivum calidum et humidum est in 4º gradu. Dissolvit et incidit et penetrat. Diutissime servatur, in vase autem solido conservatur in loco frigido. Farina lupinorum amarorum decoquatur in aceto fortissimo usque ad spissitudinem et addita semis argenti vivi extincti fiat immixtio et caput patientis ex abundantia pediculorum inungatur per discriminalia. Fumus autem argenti vivi astantibus obest quia remolliendo nervos paralisim operatur. Ore autem receptum vel auribus immissum occidit dissipando membra. Si autem fuerit ore receptum detur lac caprinum in multa quantitate et patiens fit in motu vel detur vinum decoctionis ysopi et absinthii, haec autem sunt ad salutem remedia. Ad pannos faciei post partum cum assungia gallinacea argentum vivum et cerusa conficiatur, ex hoc facies inuncta clarificatur et dealbatur. Virtutem habet dissolvendi penetrandi et consumendi et mundificandi. Extinguitur autem cum saliva et fricatur cum cinere et saliva. Contra scabiem et pruritum64 oleo nucis parum calefacto admisce acetum, deinde vero litargirium et cerusam pulverizatam si habeas in eadem quantitate bullias ad spissitudinem mellis et illis refrigeratis impone argentum vivum et commisce et usui reserva.’’

CI