Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 36

36. Apum domisdicum:
Apium commune61 calidum est in principio 3 gradus et siccum in medio eiusdem gradus. Cuius semen est maioris efficacie.’’

CI

    1. ‘‘Illius succo si candida mica terendo
      Panis iungatur, oculi sedare tumorem
      Dicitur emplastri noctu superaddita more,
      Sicque ferunt mammis prodesse tumentibus illam.’’

MF

Contra frenesim et litargiam succus apii ... inungatur caput pacientis rasum tamen prius.62’’

CI

    1. ‘‘Ventrem constringit, vomitum potata coercet,
      Lymphae commixtum sibi si lungatur acetum;
      Aegris amissum fertur reparare colorem,

      p.312

      Cruda a ieiunis fuerit si saepe comesta.
      Unaquaque die vexantem corpora febrem
      Cum lympha potata iuvat febris ante tremorem.
      Hydropicos et splen tumidum iuvat ilia, iecurque
      Si cum feniculi succo contrita bibatur.
      Illius succus farris cum polline mixtus
      Atque ovi lacrymo vulnus bene purgat et ulcus,
      Si superaddatur emplastri more frequenter.’’

MF

Sunt et alie maneries apii, scilicet apium ranarum63 vel reninum et apium risus et apium emorroydarum. Spleneticis valde confert unde apium risus dicitur; quia melancolicum purgat humorem abundantem ex cuius abundantia fit tristitia. Ex ipsius .. sequitur scilicet letitia et inde risus. Apium emorroydarum ... emorroydas exiccat. Nota quod apium nocet pregnantibus quia virtute sua dissolvit retinacula fetus ... pregnantibus assuetantibus apio: necessario in corpore infantis putrida apostemata et putrida vulnera nascuntur. Item, lactantes abstineant ab apio ne puer fiat vel insipiens vel epilenticus ... Nocet vero pueris; illa enim etas propter humiditatis multitudinem et virtutum debilitationem et artuum constrictionem parata est ad epilepsiam.’’

CI