Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 34

34. Antera, flos rose:
Rosa frigida est in primo gradu sicca in secundo. Antera dicitur scilicet flos rosarum scilicet quiddam quod interius reperitur.’’

CI

    1. ‘‘Compescit sacrum, si trita apponitur, ignem,
      Sic quoque, si stomachus calet aut praecordia, sedat;
      Illius succum collyria plurima quaerunt.’’

MF

Contra ruborem oculorum si fiat punctura aliqua, valent rose cataplasmate, sed prius in aqua cocte.’’

CI

    1. ‘‘Fluxum matricis cum vino stringit et alvi,
      Omnes fervores superaddita trita coercet.’’

MF

Nota quod sirupus factus de rosis recentibus prius aliquantulum laxat, postea constringit. Sirupus factus de rosis siccis in principio et in fine constringit. Mel rosaceum, aqua rosata, zuccarum rosatum, sirupus rosatus, oleum rosaceum. Oleum rosaceum: Contra calefactionem epatis inungatur epar; contra etiam dolorem capitis ex caliditate et frigiditate frons et timpora inungantur. Contra sincopim detur cum aqua frigida. Valet contra fluxum ventris et vomitum. Pulvis eius superpositus uve humiditatem eius consumit.’’

CI


p.311

    1. ‘‘Expurgat sordens vulnus repletque profundum
      Et combusturis praeclare convenit ignis.’’

MF