Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 33

33. Anetam:
Anetum calidum est et siccum in secundo gradu.’’

CI

Quod si uratur fir calidum et siccum in tertio gradu.’’

Ysaac

    1. ‘‘Provocat urinas, obstantia quaeque repellens.’’

MF

Servari autem potest per triennium in multa efficacia, melius tamen si singulis annis renovetur. Herba vero diuretica est. Menstrua educit. Contra vitium pectoris ex frigiditate ponantur v ficus sicce vel


p.310

quatuor per noctem in succo aneti adiiciatur mane modicum vini et bulliat bene et detur colatura. Contra emorroydas ... anetum et acantum .i. semen urtice, sicca et pulveriza et facto emplastro impone. Ventris dolore prodest. Somnum provocat et mollia maturat apostemata. Singultum ex plenitudine amputat coctum in oleo et epithimatum. Anetum tortionem et inflationem mitigat.’’

CI

    1. ‘‘Rodit crescentes cinis hic in vulnere carnes,
      Ulcera quae serpunt et sordida vulnera curat.’’

MF