Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 30

30. Ancula alba, scabiosa:
Scabiosa calida est et sicca in ii gradu. Contra scabiem valet. Contra scabiem succus ipsius cum aceto conficiatur et oleo nucis et aliquantulum decoquatur et fiat unguentum. Contra lepram que dicitur allopicia propina succi eius ʒ iiii vel v et balneetur in aqua decoctionis eius. Contra emorroidas scabiosa et flos mustardi58 decoquatur in aqua et vino et fiat encatisma. Contra condilomata que fiunt quasi glandule idem fiat. Et nota quod ficus sunt interius in ano cum inflatione venarum et raro sine cirurgia curari possunt. Condilomata sunt quedam superflue interius carnes apparentes in ano quasi parve glandule.’’

CI

Nam purgat pectus quod comprimit egra senectus. Emplastrata foris necat anthracem tribus horis.’’

Rufinus from Urbanus.

Ad auris surditatem ex sanie facta immitatur succus cum oleo in modica quantitate.’’

CI

Servat pulmonem, servat lateris regionem. Intus potatur et sic virus evacuatur. Rumpit apostemata, lenit virtute probata.’’

Rufinus from Urbanus.