Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 29

29. Amedum, amillum:
Amidum vel amilum temperate calidum est et humidum.’’

CI

Amidum siccum est et frigidum.’’

Ysaac

Quod fit hoc modo: frumentum in aqua frigida ponatur et ibi per diem et noctem moretur et de die in diem renovetur aqua quousque videatur frumentum omnino esse putrefactum. Postmodum remota aqua optime conteritur et sic addita aqua ipsa conficitur et exprimitur per pannum. Soli exponitur usque ad aque consumptionem. Ex ordeo mundato similiter potest fieri.’’

CI

Asperitatem lenit pectoris et pulmonis et solidativum est vulneris eorum. Et si cum aqua coquatur et zuccara et amigdaleo, multum valet ad tussim siccam et ad humores qui tenues sunt et a capite in pulmonem pectusque descendunt.’’

Ysaac

Valet contra apostemata spiritualium et tussim coctum cum aqua ordei, conditum cum lacte amlgdalarum additis penidiis.’’

CI

Sepe tamen acceptum, lapidem in renibus et vesica creat. Valet autem ad reprimendos humores in oculos descendentes et ad vulnera in eis nascentia.’’

Ysaac


p.307