Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 22

22. Aloe, epaticum, cicotrinum:
Aloes calide et sicce complexionis est in ii gradu. Aloes ex succo herbe fit que herba suo nomine aloen appellatur. Aloes tria sunt genera, cicotrinum, epaticum, caballinum. Epaticum colori epatis assimilatur. Habet autem colorem epatis sed subnigrum. Optimum autem aloes est cicotrinum ... quod leviter frangitur ... non est fetidum, nec valde amarum ... quandoque frangibile. Aloen vero habet purgare coleram et flegma et mundificat melancoliam. Valet contra superfluitatem frigidorum humorum in stomacho contentorum. Caput a dolore relevat qui ex anathamiasi fit .i. ex fumositate stomachi. Habet etiam virtutem confortandi membra nervosa. Aloe si sepe sumatur excoriat intestina, unde opus ut cum eo misceatur mastix aut dragagantum aut bdellium. In oculis iniectus pruriginem oculorum omnino aufert. Pulvis aloe vulnera prepucii que fiunt de lavaro sanat.’’

CI