Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 19

19. Alagsandrum, masedonica, petrusidinum:
Petrosilinum.
Calidum et siccum in fine tertii gradus.’’

Ysaac

Est autem duplex, domesticum – et agreste quod sinonum dicitur. Competens etiam fit salsamentum ex petrosilino domestico.53 Virtutem habet diureticam, Semina precipue competunt usui medicine.’’

CI

Apostemata eorum curat, maxime que sunt in renibus. Menstrua provocat. Fit hydropicis iuvativum. Epar et vulvam mundificat, eorum oppilationem aperit. Cataplasmatum super pustulas scabiem et morpheam mire mundificat. Pistatum et in vulvam missum secundinam et fetum mortuum expellit. Iuvativum et periodicam febrem patientibus. Corporis poros aperit et vias rarificat et humores extenuando cum urina et sudore proiicit. Ventositatem colice passionis dissolvit.’’

Ysaac