Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 18

18. Albedarug, colubrina, basilicon:

    1. ‘‘Herba, Dragonteam Graecorum quam vocat usus,
      Haec eadem vulgi lingua Colubrina vocatur,
      Ex quibus antiquis expertum credimus esse,
      Quod queat a simili colubrina venena fugare.
      Quisquis se trita radice perunxerit eius,
      Tutus ab incursu serpentum dicitur esse;
      Morsibus illarum cum vino sumpta medetur.
      Sic etiam cancris magnum solet esse iuvamen.
         fagedaenica vulnera purgat,
      Si sit ei tritae cum melle bryonia iuncta;
      Vulneris haec mundat sordes, syringia curat;
      Succo radicis eius caligo fugatur
      Et varii morbi, quos lumina perpetiuntur.
      Si marcescentis illius floris odorem
      Nare trahat praegnans, deponere fertur abortum.
      Vel si sit radix matrici subdita trita.
      Pulvis radicis eius cum melle iugatus
      Tussim compescit sumptus, sedatque catarrhum
      Et confert haemoptoicis;
      Vulneris haec mundat sordes.

      p.301

      Sola sibi iuncto maculas depellit aceto.
      Esse pedum vitium dicunt, cui pernio nomen
      Est a pernicie membri patientis ad ipsum,
      Plebs dicit mulam, solet hoc de frigore nasci,
      Amne Dragonteae radices decoque tali,
      Pernio deletur, si saepius amne fovetur.’’

MF