Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 17

17. Alapsa, galla, pomum quersuus:
Galla frigida est et sicca in secundo gradu. Est autem fructus quercus. Quedam reperitur grossa52 et levis perforata que parum valet. Alie reperiuntur in Africa et Asia et dicuntur Asiane que parve sunt et non perforate, inter quas que grossiores sunt meliores sunt. Virtutem habent constringendi. Contra fluxum ventris fiat emplastrum ex pulvere galle subtili et albumine ovi et aceto et super pectinem et renes ponatur. ... ex aqua pluviali decoctionis gallarum .... Hoc etiam fiat contra dissinteriam ... contra dissuriam. Si vitio inferiorum fiat pulvis eius cum aqua ordei iniiciatur per clistere. Contra vomitum ex vitio virtutis contentive et debilitatione, fiat decoctio pulveris gallarum addito aceto et addita aqua marina et spongia infusa ori stomaci superponatur. Contra fluxum menstruorum fiat decoctio ex aqua pluviali decoctionis gallarum et pulvis etiam ipsarum iniiciatur per pessarium cum succo solo plantaginis, vel fiat inde aliquid solidum et supponatur ei. Contra fluxum sanguinis de naribus pulvis eius cum succo sanguinarie conficiatur stuellus inde factus naribus intromittatur. Emplastrum inde factum ex pulvere gallarum et albumine ovi timporibus superponatur. Gallarum etiam pulvis superpositus vulneribus ea consolidat. Ad capillos albos denigrandos vel canos talis fit usus. Accipe gallas non ponderosas nec perforatas et decoque in oleo quousque tumescant; postea cola et exprime inter duos pannos lineos quousque desiccentur; postea dimitte desiccari, deinde


p.300

bene exiccatas tere et fac pulverem subtilem et accipe corticem nucum et tere peroptime et confice cum aqua pluviale et decoque addito pulvere illo gallarum et ex tali confectione unge capillos et barbam cum aqua calida; cave tamen ne cutis remaneat infecta et sic abluantur sepe et desiccentur.’’

CI