Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 14

14. Agnus castus:
Agnus castus calidus est et siccus in 4º gradu. Frutex est. Cuius folia usui medicine competunt et non radices; flores etiam magis; eius flores in vere colligantur et per annum non amplius in multa efficacia conservantur. Lectus ex eo factus libidinem reprimit; quia libidinem comprimendo reddit castum hominem ut agnum. Fomententur genitalia ex aqua decoctionis eius. In succo ipsius decoquatur modicum castorei et dentur in potu. Contra gomoream flores et folia decoquantur in aceto et addito castoreo si vis; cataplasmentur genitalia. Nota quod quedam extinguunt libidinem inspissando sperma, ut semen lactuce, psillium, citruli, melo, cucumeris et cucurbite, portulaca, scariola, acetum, agresta, sumac, camphora et similia. Alia inaniendo spiritus et consumendo sperma ut ruta, maiorana, agnus castus, ciminum, calamentum, anetum. Sunt ii ista calida aperitiva, et ventositatem solvunt et extenuant. In succo agni casti, semen feniculi ʒ iii et esule iii decoquantur, mane detur cum vino calido, leucoflegmatico colatura. Fomentum ex aqua decoctionis agni casti matricis exiccat superfluitates et ipsius angustat orificium. Ad menstrua provocandum fiat fomentum ex aqua decoctionis ipsius et


p.298

centrum galli. Contra litargiam, accipe agnum castum et apium et salviam, et fiat decoctio in aqua salsa et fricetur fortitur posterior pars capitis.’’

CI