Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 12

12. Agaricus, fungus:
Agaricus calidus est in secundo gradu, siccus in tertio. Agaricus est quasi fungus et crescit circa radicem abietis et maxime in Lombardia. Sunt autem due species, aliud est femininum, aliud masculinum; femininum melius est. Femininum .... frangibile et habet quasdam tuberositates intus et quedam frustula quasi divisa. Masculinus non habet, sed est continuum .... facile pulverizatur.’’

CI

Inquit filius Mesaugue .... Illud quod est melius est album velo cum


p.296

frangibile ....’’

Avicenna

Principaliter purgat flegma, secundario melancoliam.’’

CI

Solutione educit humores grossos diversos melancolie et phlegmatis cholere rubee ....’’

Avicenna

Contra cotidianam ex flegmate naturali ponatur agaricus in decoccione aliqua que datur febricitanti cum aliis speciebus, ut est cum squinanti. Contra yliacam passionem ...46’’

CI

Est .... aperitivum omnium opilationum ....’’

Avicenna

Aliter facta purgatione47 si febris adhuc infestat accipe sem. agarici et 2 succi feniculi et 1 succi fumi terre et commisceantur, et hoc detur patienti ante horam accessionis. Contra dissuriam accipe saxifragam et coque in vino bono et cola et in colaturam pone agarici med. confice cum melle et oleo et patienti da.48’’

CI

Ossa fracta extrahit, malam carnem corrodit et fistulam sanat. Contra emorroydas accipe subtilissimum pulverem agarici et confice cum succo ciclaminis et oleo et calefac ad ignem et cum bombace intincto superponatur. Contra morpheam accipe pulverem predictum scilicet salis tosti, agarici, tartari, et scarificatione facta superpone pulverem. Decoctio agarici, castorei, squinanti, sene, dolorem sedat capitis factum ex abundantia flegmatis; stomacum etiam confortat; vel fiant pillule de predictis et temperentur cum succo feniculi vel absinthii et idem operantur.’’

CI