Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 10

10. Accride, bancia, pastinaca:
Baucia calida est in secundo gradu et humida in medio primi; herba etiam que


p.294

alio nomine dicitur pastinaca. Plus competit cibo quam medicine. Virtutem habet generandi multum sanguinem et spissum; unde augmentat libidinem. Convalescentibus et melancolicis valet cruda vel cocta comesta, viridis et non sicca. Fit autem inde zinziber conditum ad coitum excitandum.’’

CI

    1. ‘‘    mulsa si decoquis eius
      Radices, multum decoctio proderit eius,
      Si potanda datur, splenis iecorisque querelis,
      Lumborumque levat eadem potata dolorem.
      Hanc si lacte coquas, decoctio sumpta iuvabit
      Asthmaticos quamvis veteres ventresque fluentes.
      Radix illius collo suspensa tumores,
      Ut quidam dicunt, compescit testiculorum;
      Qui pastinacam fert aut qui mandidit illam,
      Dicitur a nullo serpentum posse noceri.
      Si circumscalpis dentes radicibus eius,
      Dicunt ingenti persaepe dolore levari.
      Sic quoque feminei ventris curare tumorem
      Dicunt, quo mulier quasi praegnans esse videtur.’’

MF

Ad digestionem confortandum.’’

CI


p.295