Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 9

9. Accetum, oxiren, oxiriun:
Acetum frigidum est et siccum in secundo gradu. Penetrativam habet virtutem et divisivam ex substantia et constrictivam ex qualitatibus suis. Contra vomitum et fluxum ventris, bulliant in aceto racenum rose, tamarindi, galle et aristologie rotunde, vel aliquod eorum, et in tali aceto calido ponatur lana vel spongia, et ponatur supra stomacum si sit vomitus. Si autem sit fluxus ponatur supra renes et supra umbilicum. Valet omnino sirupus acetosus contra simplicem tertianam, et contra duplicem tertianam et ad quotidianam de flegmate salso et ad omnes acutas febres, si mane detur cum calida aqua. Quia ex aceto et melle fit oximel; quandoque simplex, quandoque compositum. Simplex autem fit ex duabus partibus aceti et tertia mellis si simul coquantur ad spissitudinem mellis. Compositum autem fit hoc modo. Accipe radices feniculi, apii, petrosilini, et contere aliquantulum, per diem et noctem iaceant in aceto; secundo die coque simul ut supra et postea cola et in aceto illo sic colato pone mel ad tertiam partem; et coque ut supra ... Sicut sirupus acetosus datur contra calidam materiam, ita oximel simplex contra frigidam materiam, quia digerit eam. Nota si acetum invenerit stomacum vacuum stringit ipsum, si plenum relaxat eum. Valet etiam contra debilitatos ex egritudine; accipe acetum et pone intus panem assum et ex tali pane bene sic madefacto unge os et labia et nares patientis et venas pulsatiles in brachio et ibi etiam supra venas liga talem panem assum in aceto madefactum. Multum confortat patientem. Valet etiam acetum contra litargiam et frenesim si fiat fricatio circa volas manuum et pedum cum sale et aceto.’’

CI