Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 8

8. Acedula, oxilapacium, rumei:
Acidula,

    1. ‘‘Virtus est illi siccans et frigida valde
      Tertius a medicis datus est gradus huic in utroque.
      Hac fugit apposita sacer ignis et herpeta mordax.
      Ulcera, quae serpunt, cohibet;
      Et tumor ex oculis tritae cataplasmate cedit.
          combustaque curat.
      Et multum calidae dicunt prodesse podagrae,
      Si fuerit foliis illius operta virentis
      Aut cataplasmetur mixta contrita polenta.
      Eius cum roseo succus permixtus [oleo]
      Dicitur antiquo capitis prodesse dolori,
      Qui dolor est lingua dictus cephalargia graeca.
      Omne genus fluxus ventris restringere mire
      Cum vino potata solet vel mansa frequenter,
      Hocque modo nimium manantia menstrua sistit,
      Vel si matrici tritam viridem superaddas;
      Sic quoque lumbricos pellit potata rotundos,
      Taliter et cunctis prodest potata venenis.
      Exhilarat visus succus illius inunctos
      Cum vino variis obstat potata venenis.
      Affirmant istam qui secum gesserit herbam
      Quod non appetat hunc letali scorpius ictu.
      Auribus expressus si succus funditur eius
      Adiuvat auditum mire pellitque dolorem.’’

MF


p.293