Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 6

6. Arasca, elleborus albus:
Elleborus calidus est et siccus in iii gradu.’’

CI

    1. ‘‘Elleborum geminas species testantur habere,
      Album, quod sursum purgat, nigrumque deorsum;
      Vim siccam calidamque tenent et tertius illis
      Est in utroque gradus,    ’’

MF

Non debet dari nisi materia digesta.’’

CI

    1. ‘‘Hordea, quam dederint, contrito iunge farinam;
      In succo ptisanae vel mulsa paneve coctum
      Sumere praecipiunt alii, sic utile dicunt.
      Elleborumque iubet in pultibus antea coctum
      Aut in lente dari, sic dicit non nociturum;
      Educit choleras varias et flegma per alvum;’’

MF

Contra arteticam podagram et ciragram ...’’

CI


p.291

    1. ‘‘Elleborum geminas species testantur habere,
      Album, quod sursum purgat, nigrumque deorsum;
          febribus super omnia prodest
      Quartanis,    
      Purgatur tali vomitu vertigo vetusta,
      Insanis, melancholicis valet atque caducis,
      Saepeque curatur sumpto lymphaticus isto.
      Ellebori nigri praecepit Plinius unam
      Donari dragmam,
      Naribus attractus sternutamenta movebit
      Illius pulvis capitis pellentia morbos;’’

MF

Contra litargiam et epilepsiam provocetur sternutatio: ex pulvere naribus immisso vel in panno posito ad nares percusso ... Contra scabiem fiat pulvis ellebori albi bene triti uncia 1, litargiro bene trito unciae 2, oleum nucis in patella coquatur ... inungatur patiens oleo et valet multum.44’’

CI