Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 5

5. Acalife, urtica:
Urtica semen eius sunt calida in principio tertii et sicca in secundo.’’

Avicenna

    1. ‘‘Dicimus Urticam, quam Graecus Acalyphe dicit.
      Et tussim veterem curat, si saepe bibatur.
      Frigus pulmonis pellit ventrisque tumorem.
      Omnibus his prodest pulvis cum melle iugatus,
      Aut succus viridis cum vino saepius haustus.
      Cum sale de foliis eius factum cataplasma
      Ulceribus prodest et sordida vulnera purgat,
      Et contra morsus valet hoc cataplasma caninos,
      Et cancros et parotidas luxataque curat,
      Hocque reformatur caro, quae discessit ab osse,
      Et solet humores hoc desiccare nocentes.
      Acri cum vino radix contrita tumorem
      Compescit splenis, podagrae sic subvenit illa
      Omnibus et morbis sic subvenit articulorum,
      Omnibus his prodest superaddita, vel sibi iuncto
      Si coquis hanc oleo foveasque hoc unguine membra.
      Semen, si sumptum fuerit cum melle iugatum,

      p.290

      Cum mulsa bibitum lotium producit abundans.
      Ore diu clausus succus si volvitur eius
      Uvae non modicum poterit sedare tumorem.
      Haec solet ictericos cum vino sumpta iuvare,
      Illius semen colicis cum melle medetur,
      Cum vino bibitum venerem semen movet eius,
      Quod si manantem cupias retinere cruorem,
      Urticae succo frontem line, reprimit illum.
      Si supponatur cum myrrha menstrua pellit,
      Si claudit vulvam matrix humore gravata
      Urticae follis revocabitur illa fricata.
      Pleureticos, pectus, pulmones adiuvat eius semen.’’

MF