Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 3

3. Absinthium, centonica, pointicum:
Absinthium calidum est in primo gradu et siccum in secundo. Absinthii duo sunt genera, unum quod dicitur ponticum.’’

CI

Reducit appetitum et est medicina mirabilis ad illud cum bibitur decoctionis eius aut sicci ipsius decem diebus scilicet quacumque die tres analasat et sirupus eius confortat stomachum.’’

Avicenna

Contra lumbricos in inferioribus intestinis existentes detur succus absinthii cum pulvere betonice vel ...’’

CI

    1. ‘‘Acri cum vino trita se quilibet ungens
      Non metuat culices, ustaeque fugantur odore.’’

MF

Confert morsui draconis marini et scorpionis et morsus mugali, et hyusquiamo


p.287

cum vino et suffocationi fungorum. Et vapor decoctionis eius confert dolori auris ... et confert dolori auris et fluxui humiditatum.’’

Avicenna

Succus eius instillatus auribus humiditatem ab eis manantem desiccat.’’

CI

In decoratione. Facit bonum colorem.’’

Avicenna

    1. ‘‘Nausea non poterit quemquam vexare marina,
      Antea commixtum vino qui sumpserit illam.
      Olfactu somnum capiti vel subdita praestat,
      Hanc sibi supponi si non praesenserit aeger.’’

MF

Cum felle taurino tritum et auribus iniectum confortat eas et sonitum ab eis expellit.’’

CI

Et ex proprietatibus eius est ut prohibeat pannos a tineis et corruptione vermium et prohibet enclaustrum ab alteratione et chartas a corrosione ... et cum infunditur proprie in aqua enclaustri non corrodunt mures librum.’’

Avicenna

    1. ‘‘Duritiam splenis eius cataplasma resolvit.
      Coniuncto sibi melle sterae si subditur herba
      Desiccabit eam, manareque menstrua coget;’’

MF

Febres. Confert antique et proprie eius succus sicut succus eupatorii. De eupatorio Confert febribus chronicis et antiquis proprie succus eius et proprie cum succo absinthii.’’

Avicenna

Contra opilationem epatis et ycteritiam detur succus eius et scariola vel ex his fiat sirupus et detur cum calida. Contra dolorem capitis ex anatumasi stomaci .i. ex fumositate stomaci detur succus eius cum zuccaro et calida. Contra suffocationem ex fungis detur cum aceto et calida. Contra dolorem et livorem membrorum ex percussione ex succo absinthii et pulvere cimini et melle fiat emplastrum. Ad provocandum menstrua ...’’

CI

Solvit choleram et necque per ipsum fit iuvamen in phlegmate nec etiam in


p.288

illo quod fit in stomacho in intestinis.’’

Avicenna

Absinthium dicitur habere ii contrarias proprietates, scilicet laxativam et constrictivam. Quare non est dandum nisi materia existente digesta ut digestam dissolvet. Dissolutam ponticitate constringente exprimat. Amara enim pontica, quare, si interius recipitur, materia existente compacta, eam grossicie sua compactiorem redderet.43’’

CI

Mundificat venas ab humore cholerico et aquoso provocat ipsum.’’

Avicenna