Kalendas. Anno sexto Darii aedificatio templi completur die tertio mensis Adar, qui est .xl. ui. annus ex quo fundamenta eius sunt iacta. Unde in euangelio Iudei dicunt : .xl. & ui. annis aedificatum templum. Ceperunt autem aedificare anno secundo Darii & ui. anno completum est. Ex quo apparet annos .lxx. á distructione illius usque ad perfectam restaurandi licentiam esse computandos.