Corpus of Electronic Texts Edition
Annals of Inisfallen, Pre-Patrician Section (Author: unknown)

entry 4

(Kalendas). Hóc anno apparuit Dominus (Ab)raham ut circumcideretur circumi(ci)sione Ismahel & Abraham. Eodem die sed non eodem anno circumcísi sunt (Abr)aham & Ismahel. Post enim nonaginta & octo annos Abraham circumcissus, & Ismahel post annos .xii. circumcissus.

[gap: extent: beginning of line]Hoc tempore, (.u.) ciuitates pro sceleribus sulphari exutae igni cele(sti)
[gap: extent: beginning of line]
. Regio autem illa Pentapolis in confinio Arabiae & Palestinae & in terra amplius ab Hierusoli(mis olim) uberrima, nunc autem deserta atque exusta in cineres aeternos, sed umbra quaedam in fauellís & arboribus ipsís etiam adhuc uidetur. Nascuntur


p.2

enim ibi póma uirentia sub tanta specie ut edendi desiderium gignant. Si carpas, fatescunt ac resoluuntur in cineres fumumque exalant quasi adhúc ardeant.